Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert.

Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae minus diu aberant. [*](minus aberant, added by Hertz.)

Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet.

Videtur autem de κυάμῳ non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur:

  1. Δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι.