Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: Ἀριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν

τοὺς Πυθαγορικούς· χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. Ἀκαλήφη autem est animal marinum, quod urtica appellatur. Sed et piscibus mullis [*](mullis, omitted by Hertz; multis, Mommsen.) abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit.

Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita [*](dictasse. Ita, ω.) haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie , cui nomen fuerat Alco.