Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, [*](Demochares, Amm. xxx. 1.) regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret.

Eam rem Fabricius ad senatum scripsit.

Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur.