Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit.

Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:

Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen vulnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos, defetigatum vulneribus atque quod sanguen eius defluxerat, cognovere. Eum sustulere, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui [*](quia, Mommsen.) simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum habuere; at tribuno militum parva

laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat.

Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit.

Claudius autem Quadrigarius Annalis tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.

Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in datae.

CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, [*](Demochares, Amm. xxx. 1.) regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret.

Eam rem Fabricius ad senatum scripsit.

Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur.

Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est.

Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum [*](Pyrrum, added by Hertz; regem. ς.) populo Romano laudes atque gratias scripsisse

captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.

Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius.

Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo:

  1. Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi.
  2. Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus[*](tenus, Bentley; tenui, ω..) commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum ut te salvum velimus, ut esset quem armis vincere possemus. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis.

Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui spadices vocantur; deque istius vocabuli ratione.

GAVIUS BASSUS in suis, item Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria

atque admiratione:

Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset tamquam de genere equorum progenitus foret qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules, Diomede occiso, e Thracia Argos perduxisset.

Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.

Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumvirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum, miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem, im Syriam proficiscentem, fama istius equi Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse.

Eum Cassium postea satis notum est victis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse, deinde post Antonium, post interitum Cassii parta victoria, equum illum nobilem Cassi requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea victum atque desertum, detestabili exitio interisse.

Hinc proverbium de hominibus

calamitosis ortum dicique solitum: Ille homo habet equum Seianum.