Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant;

fit proelium diu anceps.

Tandem superat multitudo.

Quadringenti omnes cum tribuno [*](cum tribuno, Mähly; cum uno (una, V.), ω.; ad unum, Pricaeus.) perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt.

Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit.

Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:

Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen vulnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos, defetigatum vulneribus atque quod sanguen eius defluxerat, cognovere. Eum sustulere, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui [*](quia, Mommsen.) simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum habuere; at tribuno militum parva

laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat.

Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit.

Claudius autem Quadrigarius Annalis tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.