Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum—nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant,—haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.

Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:

  1. Nunc íllud est quód responsum Arreti [*](Arretini, ω. and T.L.L.; Arreti, Leo.) ludis magnis [*](magis, ω.) dícitur:
  2. Períbo, si non fécero, si fáxo, vapulábo.

M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.

In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae eae Plauti inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae.

Feruntur autem sub Plauti nomine circiter centum atque triginta;

sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit.

Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et [*](et, added by Carrio.) expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.

Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum , in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.

Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.

Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.

IN libris quos de vita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animadvertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphaverat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque candida veste uti neque fuisse cultu solito reorum.

Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset mirabamur.

Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles viros barbam in eiusmodi aetate rasitavisse, idcircoque plerasque imagines veterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas videmus.

Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.

PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato

divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur.

Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret, Nihil interest, inquit, quibus membris cinaedi sitis, an prioribus.

De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.

Si super palmae, inquiunt, arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque ;

propterea, inquit Plutarchus, in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.