Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam, ante horam noctis sextam regressi, parte aliqua illius in urbe Roma sunt.

Q. [*](Q. added by ς, Macrob.) quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. Kalendas Ianuarias sequentes isset;

non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.

Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum

ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione:

  1. Torquet (inquit) medios nox umida cursus
  2. Et me saevus equis oriens afflavit anhelis.

His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.

De noscendis explorandisque Plauti comoediis, verae atque falsae nomine eius feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino [*](in pistrinum (pistrino, ς), added in ς.) et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.

VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur ambiguae crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius.

Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus.

Nam praeter illas unam et viginti quae Varronianae vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit

adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia.

Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.

Parasitus ibi esuriens haec dicit:

  1. Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit,
  2. Quique ádeo primus státuit solárium,
  3. Qui míhi comminuit mísero articulatím diem.
  4. Nam unúm [*](unum, added by Hertz.) me puero vénter erat soláríum
  5. Multo ómnium istorum óptimum et veríssimum;
  6. Ubivís monebat ésse, nisi quom níl erat.
  7. Nunc étiam quod est non éstur, nisi solí libet;
  8. Itaque ádeo iam oppletum óppidum est soláriis,
  9. Maiór pars populi iam [*](iam, added by Hertz; ut aridi reptent, Ritschl.) áridi reptánt fame.