Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.

Nam Parca, inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item Nona et Decima a partus tempestivi tempore.

Caesellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis: Tria, inquit, nomina Parcarum sunt: Nona, Decuma, Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex Ὀδυσσείᾳ:

  1. Quandó diés advéniet quém profáta Mórta est?
Sed homo minime malus Caesellius Mortam quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet.

Praeterea ego de partu humano, praeterquam scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum, causa cognita, decrevisse in quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.