Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum, negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas.

Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum quod in Plinii Secundi libro septimo Naturalis Historiae legimus.

Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus: Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei [*](See note 1, p. 291. Here Gellius’ text is followed.) videretur.

In eodem libro Plini Secundi verba haec scripta sunt: Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.

Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.

MEMORIAE mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum.

Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium.

Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia.

Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui Σίλλος inscribitur.

In eo libro Platonem philosophum [*](after philosophum the MSS. repeat tenui fuisse from § 1.) contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi sunt:

  1. Καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν,
  2. Πολλῶν δʼ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον,
  3. Ἔνθεν ἀπαρχόμενος τιμαιογραφεῖν ἐδιδάχθης.