Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit.

  1. Capélla Homeri candida haec tumulum índicat,
  2. Quod hac mórtuo faciúnt sacra.

Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum.

BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis bibacem et bibosum dicit.

Bibacem ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego; bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.

Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.

Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur:

  1. Nón mammosa, nón annosa, nón bibosa, nón procax.