Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

  1. Iam tonsiles tapetes ebrii fuco,
  2. Quos concha purpura imbuens venenavit --- [*](Something is lacking, as the chapter-heading shows.)

Quid vocabulum ex iure manuni consertum signiticet. [*](Lemmata of X and XI omitted byω.)

Ex iure manum consertum verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent.

Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent. Tum ille me despiciens: Aut erras, inquit, adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.

Ex Ennio ergo, inquam, est, magister, quod quaero.

Ennius enim verbis hisce usus est. Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos

  1. Pellitur [*](Tollitur, Cic. pro Mur. 30.) e medio sapientia, vi geritur res;
  2. Spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
  3. Haut doctis dictis certantes nec maledictis,
  4. Miscent inter sese inimicitiam agitantes.
  5. Non ex iure manum [*](manum, Cic. Fam. vii. 13. 2 and some MSS. of pro Mur. 30; manu, ω.) consertum, sed magis ferro
  6. Rem [*](rem, Cic.; rei, ω.) repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.