Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque [*](macriusculaeque, Hertz; macrae quaeque, NX; macraeque ΠΧ;2 macrus queque, Δ.) essent: Luna, inquit Annianus, nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est.

Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere:

  1. Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras
  2. Et iecur addit?

Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.