Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus misereri vestrum dixit et qua M. Cicero contentio

vestrum et contentione nostrum dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba haec posuit: C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur! Cur igitur Terentius paenitet nostri, non nostrum, et Afranius nostri miseritus est, non nostrum?

Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est vestrorum provestrum, ut in Plauti in hoc versu:

  1. Vérum illud esse [*](illud est, codd. Plant.) máxima [*](maxime, O1; maximum (maximam, Plaut. B) adeo,) párs vestrorum intéllegit,
cum vellet maxima pars dicere vestrum, ita nonnumquam vestri quoquc dictum est pro vestrum.

Sed dubio qui rectissime loqui volet vestrum potius dixerit quam vestri.

Et inportunissime, inquit, fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae, vestrum obleverunt et vestri superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit.

Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.

Quam diversae Graecorum sint sententiae super numero Niobae filiorum. [*](Lemma omitted byω; supplied byς,omitting sint.)

MIRA et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum.

Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.