Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.

COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut [*](ut added by Vogel.) liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.

Id genus autem artifices Graece appellantur οἱ περὶ τὸν Διόνυσον τεχνῖται.

Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα Ἐγκύκλια inscriptus est,