Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid vocabulum ex iure manuni consertum signiticet. [*](Lemmata of X and XI omitted byω.)

Ex iure manum consertum verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent.

Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent. Tum ille me despiciens: Aut erras, inquit, adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.

Ex Ennio ergo, inquam, est, magister, quod quaero.