Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dic enim, quaeso, die, vir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes?

Noli, inquit Favorinus, ex me quaerere quid ego existumem. Scis enim solitum esse me, pro disciplina sectae quam colo, inquirere potius quam decernere.

Sed non levis existimator neque

aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec vindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis durae esse visae sunt; passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori.

Sicut illud quoque scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur?

Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est: Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto? Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant?

Itaque cum eam legem Labeo quoque [*](Labeo quoque, Huschke; cum Labeo q., δΝΟ; cum (tum, π) quoque Labeo, πΧ.) vester in libris, quos Ad Duodecimn Tabulas conscripsit, non probaret: Quidam, [*](quidam added by Carrio; various other suggestions for partly filling the lacuna before inquit have been made.) inquit, L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat. Propterea,

inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt.

Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt: Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto.

Praeter enim acerbitatem ne procedere quoque executio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis.

Quid si [*](quid si, Q2; qui si, πΖ; quis in, O; quis vi, Q; qui sin, N; quis, X.) membrum, inquit, alteri inprudens ruperit? Quod enim inprudentia factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?

Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod libra atque mensura caveri possit, non reperio.

Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.

Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet

meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius quam quod membra inopis debitoris acerbissimo [*](acerbissimo, Hosius; brevissimo, ω; saevissimo, Bynkershoek.) laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur?

Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Favorinum, Tu es, inquit, unus profecto in nostra non Graecae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet quam leges tu nostras decemvirales percalluisti?

Sed, quaeso tecum tamen, degrediare curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est arguendi tuendique, consideres gravius sint ea quae reprehendisti,

nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse [*](ipse, Hosius; ipsis, w; ipsus, Boot.) iam populus Romanus uti desiverit. Non enim profecto ignoras legum et medellas pro moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.

Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito? Quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? Quid tam necessarium existimatum est propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia

et Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis.