Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.

Restat, ut ei quod de sectione partitioneque que corporis inmanissimum esse tibi visum est respondeam. Omnibus quidem virtutum generibus

exercendis colendisque populus Romanus e parva origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam publice.

Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandae fidei publicae causa dedidit, [*](dedit, ω; corr. by Daniel.) sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est quam si cui clientem divisui habuisse.

Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum , sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniae mutuaticae usu atque commercio; adimi enim putaverunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo omnium vita indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet.

Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent,

eosque dies decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset.

Post deinde, nisi dissolverant, ad praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut vinciebantur.

Sic enim sunt, opinor, verba legis: Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde

manus iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus. Quindecim pondo ne minore aut si volet maiore vincito. Si volet suo vivito. Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si volet plus dato.