Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ita enim scripsit Epicurus: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Non, inquit, παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος,

sed παντὸς τοῦ ἀλγεινοῦ dicere oportuit;

detractio enim significandi est doloris, non, inquit, dolentis.

Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus

in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ Has enim curas vocum elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.

Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.

SERVIUS SULPICIUS, civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum favisae Capitolinae.

Varro rescripsit in sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem [*](aedem, Mercier; eadem, ω; eandem, ς.) conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam favisae impedissent.