Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta [*](pacta, ω.; corr. by J. F. Gronov; peracta, ς.) sit in synlogismi disciplina.

, secundo librorum quos De Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit: Ὁ θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶ· τὸ γὰρ διαλυθὲν [*](λυθέν,Plut. contra Epic. Beat. 27.) ἡμᾶς.

Nam praetermisit, inquit, quod in prima parte sumere debuit, τὸν θάνατον εἶναι ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσιν, tum deinde eodem ipso,

quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur.

Progredi autem hic, inquit, synlogismus, nisi illo prius posito, non potest.

Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut [*](sicut, ω..) in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: Ὁ θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦ οὑδὲν πρὸς ἡμᾶς.

Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia

videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem,

quod omnibus prosus erat [*](prosumserat. A; prorsus erat, ω..) obvium. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio; nam id quoque non inperite factum, quis non videt?

Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.