Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id [*](id added by Hertz (Stephants).) dicunt respondeatur.

NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque

ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:

  1. Candida succinctam latrantibus inguina monstris
  2. Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
  3. A! timidos nautas canibus lacerasse marinis;

vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.

Item aliud huiuscemodi reprehendunt:

  1. Quis aut Eurysthea durum
  2. Aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione [*](detestatione, Macr. vi. 7, and iii. 5. 9; de retractacione (retractione, P), ω.; detract(at)ione, TY; deprecatione, Mdg.) execrationeque totius generis humani dignus esset.

Item aliud verbum culpaverunt:

  1. Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,
tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.