Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis

AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos

delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.

Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet, spem fiduciamque rerum quas efficere quis possit haut umquam in alio, sed in semetipso habendam.

Avicula, inquit, est parva, nomen est cassita.

Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus.

Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores; propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.

Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent.

Dominus postea segetum illarum filium adulescentem vocat et Videsne, inquit, haec ematuruisse et manus iam postulare? Idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges veniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuvent.