Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.

VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur; neque ut rescribere, relegere, restituere --- substituere dicimus, itidem dicimus rescire ;

nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie rescire.

Cur autem in hoc uno verbo re particula huius sententiae vim habeat, equidem [*](et quidem, ω.) adhuc quaero.

Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;

quamquam ipsum scire de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Naevius in Triphallo ita scripsit:

  1. Sive [*](sive, Skutsch; si umquam, MSS.) únquam quicquam filium rescívero,
  2. Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum,
  3. Extémplo illo te dúcam ubi non déspuas.

Claudius Quadrigarius in primo Annali: Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.

Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes propinquis capillo passo in viam provolarunt.

M. Cato in quarto :Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: mittam te, si vis, cum equitibus. Sero est, inquit magister equitum, iam rescivere.