Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii [*](alii philosophi, Carrio.) complusculi servitutem servierunt.

PHAEDON Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris.

Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit.

Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.

Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis.

Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.

Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt.

Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.

Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.

Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Ξενιάδης Κορίνθιος et ecquid artificii novisset esset [*](esset added by Hertz.) percontatus: Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare.

Tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes.

De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit recentior est memoria quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.

Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.