Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

ADULESCENTULUS Romae, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque.

Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.

Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto: Morbo quidem, inquit, cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, harenas vitiose dici existimat, quod harena

numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque caelum neque triticum;

contra autem quadrigas, etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut [*](circa arma, Q; castra, arma, Vogel.) et moenia et comitia et inimicitias—nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.

De caelo, inquit ille, et tritico non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de armis et moenibus et comitiis, quin multitudinis perpetua censeantur;

videbimus autem potius [*](potius, Hosisus; post ω.) de inimicitiis et quadrigis. Ac fortassean de quadrigis veterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, deliciam. quoque ἐνικῶς dixerit pro deliciis?

  1. Méa (inquit) voluptas, méa delicia. [*](meae deliciae, codd Plaut.; mea delicia, Lindsay.)
Inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
  1. Eo ego (inquit) ingenio natus sum;
  2. Amicitiam atque in frontem promptam gero.
Sed enim harenas parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.

Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.

Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod unam terram ac [*](ac plures, Hertz; adplures, δ; the other MSS. have et.) plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus?

His deinde verbis lectis ibi [*](ibi, Salmasius; sibi, ω.) Fronto ad illum poetam: Videturne tibi, inquit, C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?

Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis. [*](harenis, Carrio; harena, ω.)

Tum Fronto ita respondit: Quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae, quasi quadriiugae, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.