Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: timor iustae reprehensionis. Ita enim philosophi definiunt: αἰσχύνη ἐστὶν φόβος δικαίου ψόγου.

Quid sit obesum; nonnullaque alia prisca vocabula.

IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.

Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.

Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi:

  1. Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac
  2. Mente exsensa tardigenuclo
  3. Senio obpressum.

Obesum hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασιν obesum pro uberi atque pingui dicit.

Item quod oblitteram gentem pro oblitterata dixit;

item quod hostis qui foedera frangerent, foedifragos, non foederifragos dixit;