Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur.

IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales

et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores.

Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina, bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus.

Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.

Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat. Sed cum bibendae nivis pausa fieret nulla, profit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert et Huius saltem, inquit, sapientissimi viri verbis credite ac desinite valitudinem vestram profligare.

In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse [*](esse deleted by Vogel.) eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant; causaque ibi adscripta est huiuscemodi:

Quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, necessum est fieri evaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare.