Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant.

Item quaerit cur accidat ut eum qui propter ignem diutius stetit libido urinae lacessat.

Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, [*](ψυχροποιόν,not in Arist.) eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant.

Is autem, inquit, sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat.

De urina celebri, ex igni proximo facta, verba haec posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾷ τὸ πεπηγός, [*](πεπηγὸς ἐν τῷ σώματι,Arist.) ὥσπρ ἥλιος τὴν χιόνα.

Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur.

IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales

et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores.

Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina, bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus.

Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.