Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt; namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν.

Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari.

TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari:

Quoniam, inquit, qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod laudet.

Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat.

ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.

In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant.

Item quaerit cur accidat ut eum qui propter ignem diutius stetit libido urinae lacessat.

Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, [*](ψυχροποιόν,not in Arist.) eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant.

Is autem, inquit, sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat.

De urina celebri, ex igni proximo facta, verba haec posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾷ τὸ πεπηγός, [*](πεπηγὸς ἐν τῷ σώματι,Arist.) ὥσπρ ἥλιος τὴν χιόνα.