Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.

Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse, in eo quo dixi libro legimus adnotandaque esse idcirco existimavimus, ut rebus forte id genus quibus dixi obortis pavescere sensim et quasi albescere, non insipientis esse hominis neque ignavi putemus et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus quam quod esse ea qualia visa sunt censeamus.

Ex quinque corporis sensibus duos esse cum beluis maxiem communes; quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omium foedissima est, cum hae duae bestiarum etiam sint, reliquae hominum tantum.

QUINQUE sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut

corpori quaeri videtur: gustus, tactus, odoratus, visus, auditus. Ex his omnibus quae inmodice voluptas capitur, ea turpis atque existimatur.

Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Graeci appellant vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους; nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes: ἀκολάστους enim, si interpretari coactius velis, nimis id verbum insolens erit.

Istae autem voluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis voluptatibus praevinctus;

ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum esse tantum propriae videntur.