Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.

Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum .

Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:

  1. Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo,
  2. Quando in eo numero mansi [*](mansi, ω; mansti, Nannius, Hosius.) quo in maxima non [*](non, ω; nunc, Scaliger, Hosius.) est
  3. Pars hominum ---
  4. Ut perisse velis quem visere nolueris, cum
  5. Debueris. Hoc nolueris et debueris te
  6. Si minus delectat (quod atechnon) [*](atexnon or atexnon, ω; ἄτεχνον, Hosius.) et Isocratium [*](Isocratium, Scaliger; eissocratium, δ; the other MSS. have eisocratium.) hoc
  7. σκληρῶδες que simul totum ac si συμμειρακιῶδες, [*](Lerodesque miraciodes, Marx.)
  8. Non operam perdo, si tu hic.

Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda.

IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet. ---

Insecenda[*](insecenda must have occurred in the lacuna.) quid esset quaeri coeptum. ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant.

Et grammaticus quidem contendebat, insequenda scribendum esse; [*](insequenda esse added by Hertz.) insequenda enim scribi, inquit, debet, [*](debet added by Carrio.) non insecenda, quoniam insequens significat traditumque esse inseque quasi perge dicere et insequere itaque ab Ennio scriptum in his versibus:

  1. Inseque, Musa, manu Romanorum induperator
  2. Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.

Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse

habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece; ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis:
  1. Nihilo [*](haec nihilo, Plaut. minus esse mihi videntur setius, edd. Plaut.) minus esse videtur sectius quam sómnia,
sic enarrasse: nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia. Haec illi inter se certabant.

Ego arbitror et a M. Catone insecenda et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:

  1. Virum mihi, Camena, insece versutum,
cactus ex illo Homeri versu:
  1. Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτεοπον.
Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo.

Nam, quod in versu Plautino est: sectius quam somnia, nihil in alteras partes argumenti habet.