Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium

dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.

Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam [*](Favorinum tractaverit intempestivus quidam, J. Gronov; Domitius Favorinum tr. intempestive quaedam, Boot.) de verborum ambiguitatibus quaerentem; [*](querentem, Damsté.) atque ibi, quot significationes capiat contio.