Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur.

Nos autem ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi ,

mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes; stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros [*](castros, Z; stautros, Q; austeros, Hertz.) et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηροὺς καὶ φορτικούς dicerent.

Etyma quoque harum vocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum Noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.

Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.

CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.

Atque ibi tunc nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. Eamus,

inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam; hoc enim se ille nomine appellari volebat.

Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus—legebat autem librum ex Ennii septimum—, hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus:

  1. Denique vi quadrupes equus [*](eques, Vahlen.) atque elephanti
  2. Proiciunt sese,
neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.

Tum Iulianus egrediens e theatro: Quid vobis, inquit, de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur? sic enim profecto legit:

  1. Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti
  2. Proiciunt sese.