Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.

Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.

Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, Potes, inquit Tauro, tu quoque

id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψῃ αὐτοῦ αὐτοῦ τῆς φλεβός quod nostris verbi ita dicitur: si attigeris venam illius.

Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: Certi, inquit, sumus, vir bone. non ignorare te quid vena appelletur et quid arteria, quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;

sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es; non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere.