Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora. Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest. [*](possit, or quamquam for quoniam, Skutsch.)

Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est

quidem, inquit, argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet.

Congius enim, cum deest, efficit quidem ne sit iustae mensurae amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet.

Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit.

Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa, tamquam apud arbitrum Favorinum, in suam uterque sententiam conferebant.

Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.

quaestionum certationibus Saturnalicia Athenis agitare soliti sinus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et oblectatoria

SATURNALIA Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum— nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est—,

sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam veneramus easdem auditiones eosdemque doctores colebamus.

Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium quaestionis ponebat librum

veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quaerebat quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat.

Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur, non soluta autem tramittebatur ad eum qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur.