Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

paucisque inde annis post Plato philosophus ad Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;

post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno

Athenienses vicit.

Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei quod fugerat probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit:

  1. Ἀνήρ, inquit, ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.
Postea Philippus ex insidiis occiditur;

at Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.

Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturus—iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat—, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem ad Persas quasi in gynaeconitin.

Postea Macedo Alexander, pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis diem.

Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque

ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.

Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro

sumptum est.

Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant,

eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt; causamque isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.