Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam;

atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus:

Omne, inquit, omnino factum sic sese habet; neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum: velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale extitit; si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amiare; sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit nos ut amemus.

Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.

UT conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium qui in his aetatibus nati fuissent haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super aetate atque vita hominum temere diceremus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτος, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, donatum et Panaetium Stoicum cum superiore Africano vixisse dixit; ab , , temporum erroribus caveremus, et excerpebiamus ex qui chronici appellantur temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri, qui vel ingenio vel imperio nobiles post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras variis diversisque in locis factas cursim digessimus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque συγχρονισμούς componeremus, sed ut Noctes istae

his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur.

Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.

Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.