Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam hac,[*](hac suggested by Hosius; haec, ω.) inquit, maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare. Inusitate diurnare dixit pro diu vivere, sed ex ea figuratione est, qua dicimus perennare. Cum iis, inquit, consermonabatur.

Sermonari rusticius videtur, sed rectius est, sermocinari tritius, [*](tritius, Hosius; rectius, ω; crebrius, a; lectius, Dziatzko.) sed corruptius est.

Sese, inquit, ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse. Ne id quoque dixit pro ne id quidem, infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.

Tanta, inquit, sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus. Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo,

sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit: Qui illius, inquit, impudentiam norat et duritudinem.

Cum tantus, inquit, arrabo penes Samnites populi Romani esset. Arrabonem dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est; sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.