Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

QUINTUS ENNIUS tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret.

Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn; Pompeio bello superatus est, quinque [*](duarum, ς.) et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.