Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.

Huius regis antidotus celebratissima est, quae Mitridatios vocatur.

Mitridatem, Ponti regem, quinque [*](duobus, n; II, ς; duarum, Pliny and others.) et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

QUINTUS ENNIUS tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret.

Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn; Pompeio bello superatus est, quinque [*](duarum, ς.) et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.

Quod M. Varro C. Sallustium. historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data .

M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit [*](scripsit, ω; correc/el by Burman.) Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.