Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Carneades Academicus stomachum purgavit, adversus Zenonis Stoici ; deque natura medellaque candidi et nigri.

CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam

vigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque sui vir ingenio praestanti ad refellenda quae scripserat Zeno aggressus;

idque cum in historia Graeca legissem, quod elleboro candido scriptum erat, quid esset quaesivi.

Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut noxios in quibus causae morborum sunt extrahant.