Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sententiae ex Publili selectae lepidiores.

PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.

C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores sibi esse Publili quam Laberii mimos praedicaret.

Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae,

quas libitum hercle est adscribere:

  1. Malum est consilium quód mutari nón potest.
  2. Beneficium dando accépit, qui dignó dedit.
  3. Ferás, non culpes, quód vitari nón potest.
  4. Cui plús licet, quam pár est, plus vult, quám licet.
  5. Comés facundus in via pro véhiculo est.
  6. Frugálitas miséria est rumorís boni.
  7. Herédis fletus súb persona risus est.
  8. Furór fit laesa saépius patiéntia.
  9. Inprobe Neptúnum accusat, qui iterum naufragiúm facit.
  10. Ita habeas pésse ut facile [*](facile, Syrus; omitted by ω and Macrob. ii. 7. 11.) fieri hunc inimicúm putes.
  11. Veterém ferendo iniúriam invités novam.
  12. Numquám periclum síne periclo vincitur.
  13. Nimium áltercando veritas amíttitur.
  14. Pars bénefici est, quod pétitur si bellé neges.

Quod Carneades Academicus stomachum purgavit, adversus Zenonis Stoici ; deque natura medellaque candidi et nigri.

CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam

vigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque sui vir ingenio praestanti ad refellenda quae scripserat Zeno aggressus;

idque cum in historia Graeca legissem, quod elleboro candido scriptum erat, quid esset quaesivi.

Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut noxios in quibus causae morborum sunt extrahant.

Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant [*](effluant suggested by Hosius; amittantur, Vahlen (cf. xix. 12. 5); exinaniantur, ς; omitted by ω.) amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.

Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiae scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum qui comitialis dicitur pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait, atque ita inorbo liberatum.