Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius.

Hanc particulam de qua dicimus, nisi si quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius comprehensurus est.

Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.

Sententiae ex Publili selectae lepidiores.

PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.

C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores sibi esse Publili quam Laberii mimos praedicaret.

Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae,

quas libitum hercle est adscribere:

  1. Malum est consilium quód mutari nón potest.
  2. Beneficium dando accépit, qui dignó dedit.
  3. Ferás, non culpes, quód vitari nón potest.
  4. Cui plús licet, quam pár est, plus vult, quám licet.
  5. Comés facundus in via pro véhiculo est.
  6. Frugálitas miséria est rumorís boni.
  7. Herédis fletus súb persona risus est.
  8. Furór fit laesa saépius patiéntia.
  9. Inprobe Neptúnum accusat, qui iterum naufragiúm facit.
  10. Ita habeas pésse ut facile [*](facile, Syrus; omitted by ω and Macrob. ii. 7. 11.) fieri hunc inimicúm putes.
  11. Veterém ferendo iniúriam invités novam.
  12. Numquám periclum síne periclo vincitur.
  13. Nimium áltercando veritas amíttitur.
  14. Pars bénefici est, quod pétitur si bellé neges.