Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed in febris laudibus etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum. Atque inibi in [*](in added in ς.) isdem laudibus non hercle hac sententiola invenuste lusit:

Versus, inquit, est longo hominum aevo probatus:

  1. Ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ.
Eo versu significatur, non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male.

Quod cum ita sit, inquit, ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρες!

Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.

QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.

Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis? quin legis? quin fugis? aliter, cum ita confirmamus: non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi prior videtur contrarium: non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit;

a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia Origine M. Catonis. Haut eos, inquit, eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.