Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.

ET Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet:

  1. Τέγγε πνεύμονα οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,

ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum, per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta [*](posculenta, Z, cf. iv. 1. 17; poculenta (potulenta, NQ), ω.) ex eoque ferri in ventriculum, quae Graece appellatur; ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes in vesicam.

Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare,

perque eandem viam vocis quoque

fieri meatum ac, ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quaedam mobilia, coniventia vicissim et resurgentia,

eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. Haec Erasistratus medicus adversum Platonem.

Sed Plutarchus in libro [*](septimo, Volkmann; Symp. vii, Skutsch.) Symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres medicos et nobiles; atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam; nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta

tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.

De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.

INFAMES materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se [*](se added by Madvig.) deiciebat, [*](deiciebat, T; dicebat, X; deicebat, ω.) vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus;

sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.

Sed in febris laudibus etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum. Atque inibi in [*](in added in ς.) isdem laudibus non hercle hac sententiola invenuste lusit:

Versus, inquit, est longo hominum aevo probatus:

  1. Ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ.
Eo versu significatur, non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male.

Quod cum ita sit, inquit, ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρες!

Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.

QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.

Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis? quin legis? quin fugis? aliter, cum ita confirmamus: non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi prior videtur contrarium: non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit;

a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia Origine M. Catonis. Haut eos, inquit, eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.

In secunda quoque Origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: Neque satis, inquit, habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.

Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: Romam venit; vix superat quin triumphus decernatur.

Item in sexto Annali eiusdem verba haec sunt: Paene factum est quin castra relinquerent atque cederent hosti.