Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque ille Graecus quidem fontes imitus [*](imitus, Lipsius; imitatus, ω.) ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi

quosdam igneos angues, luculente dixit;

at hic noster atram nubem turbine piceo et favilla fumantem ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit,

globos quoque , quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit.

Item quod ait: sidera lambit, vacanter hoc etiam, inquit, accumulavit et inaniter.

Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.

Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia; nisi si candenti dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.

Quod saxa autem et scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.