Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse.

nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis,

cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque , tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.

Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque.

SUSQUE deque fero aut susque deque sum [*](aut s.d sum, added by Hertz; aut s.d. est, Skutsch.) aut susque deque habeo—his enim omnibus modis

dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.

Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.

Significat autem susque deque ferre animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν.

Laberius in Compitalibus:

  1. Núnc tu lentu’s, núnc tu susque déque fers;
  2. Matér familias túa in lecto adversó sedet,
  3. Servós sextantis útitur nefáriis
  4. Verbís.
M. Varro in Sisenna vel De Historia:

Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.