Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.

Item in cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt. Verba Laberi haec sunt:

  1. Duas uxores? hercle hoc plus negóti est, inquit cócio;
  2. Séx aediles viderat.

Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.

Verba ex eo mimo adposui:

  1. Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.

Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur.

CUM in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici εἰσαγωγάς.

Tum, quia in primo

περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.