Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit.
Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.
Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint?
Nam, si ita ego istorum aliquem rogem:Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.
Nam si habere [*](si non habere, ω; non deleted by Gruppe.) se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.
Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.