Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.

Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.

Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.

Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.

Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti[*](apti, Stephanus.) prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat.

Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset, Ac ne hoc quidem mirum, inquit, videri debet, quod, cum antehac semper edundi

fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit.

Nam quod Erasistratus scriptum, inquit, reliquit propemodum verum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto, voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.