Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.

Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.

Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit.

Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in

profundum. Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.